Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2003 - fasciculum 147
Romulus Magnus* (Pars 9)

.

*Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa.



Rea:
Si ad eum revertero, iterum me abiget. Iterum iterumque me abiget.

Romulus:
Ergo fac iterum iterumque ad eum revertaris.

Rea:
Me non iam amat. Nihil iam amat nisi Romam.

Romulus:
Roma peribit et ille nihil iam habebit nisi amorem tuum.

Rea:
Timeo.

Romulus:
Ergo disce timorem superare. Haec est unica ars, quam hodierno tempore novisse debemus. Sine timore res considerare, sine timore recta facere. Equidem haec per totam vitam exercui. Tu quoque nunc haec exerce. I ad illum.

Rea:
Ita, pater, ibo.

Romulus:
Bene facies, mea filia. Si ieris, te amabo. I ad Aemilianum. Mihi valedicas. Numquam me revidebis, nam moriar.

Rea:
Pater!

Romulus:
Germani me necabunt. Semper opinabar me sic moriturum esse. Hoc est secretum meum. Offeram Romam, cum me ipsum offeram.

Silentium.

Rea:
Mi pater!

Romulus:
At tu vives. I nunc, mea filia, i ad Aemilianum.

Rea lente exit. E recessu venit Pyramus.

Pyramus:
Maiestas.

Romulus:
Quid vis?

Pyramus:
Imperatrix profecta est.

Romulus:
Bene est.

Pyramus:
Maiestas tua nonne cubitum ire vult?

Romulus:
Nondum. Oportet adhuc colloquar cum aliquo. Affer alterum poculum.

Pyramus:
Certe, Maiestas.

Affert alterum poculum.

Romulus:
Pone id a dextris iuxta meum. Imple.

Pyramus poculum complet.

Romulus:
Nunc imple etiam meum.

Pyramus hoc facit.

Pyramus:
At nunc vacuefacta est lagoena vini septuagenarii.

Romulus:
Ergo i cubitum.

Pyramus dorsum inclinat et foras exit. Romulus sedet immotus, usque dum non iam audiat gradus.

Romulus:
Nunc veni ad me, Aemiliane. Soli sumus.

Aemilianus lente et tacite e recessu venit sagulo nigro obvelatus.

Romulus:
Paucis momentis temporis ante per fenestram in cubiculum meum descendisti. Poculo, e quo bibo, imago tui reddita est. Nonne vis considere?

Aemilianus:
Sto.

Romulus:
Sero ad me venisti. Iam est media nox.

Aemilianus:
Sunt visitationes, quae non fiant nisi media nocte.

Romulus:
Vides te a me receptum esse. Ad te salutandum poculum impletum est excellenti Falerno. Propinemus.

Aemilianus:
Fiat.

Romulus:
Bibamus in reditum tuum.

Aemilianus:
In id, quod media hac nocte expleatur.

Romulus:
Quid nunc?

Aemilianus:
Propinemus in iustitiam, Romule Imperator.

Romulus:
lustitia est res timenda, Aemiliane.

Aemilianus:
Timenda quoque sunt vulnera mea.

Romulus:
Ergo: In iustitiam.

Manu exstinguit lucernam, cubiculum non illuminatur nisi luna.

Aemilianus:
Soli sumus. Nemo testis est nisi haec nox media nunc Imperatorem Romanum et virum, qui rediit ex captivitate Germanica, propinant in iustitiam duabus pateris Falerni sanguinei.

Romulus surgit et unus alteri propinat. Eodem momento temporis aliquis exclamat et sub pulvinari Imperatoris erigitur caput Tullii Rotundi admi-nistri rerum domesticarum.

Romulus:
Per deos, administer rerum domesticarum, acciditne tibi ali-quid mali?

Tullius Rotundus:
Maiestas tua digitos meos conculcavit.

Gemit et erepit sagulo nigro obvelatus.

Romulus:
Hoc doleo. At scire omnino non potui te mihi subesse. Ah scilicet omnem administrum rerum domesticarum exclamare, si propinetur in iustitiam. Sed sanguis effluit e manu tua.

Tullius Rotundus:
Pugione leviter vulneratus sum.

Romulus:
Pugiones, mi care, oportet adhibeas quam cautissime.

It sinistrorsum.

Aemilianus:
Vin’ advocare cubicularios, Romule Imperator?

Unus alteri oppositus est. Aemilianus est animo hostili et promptissimo, Romulus subridet.

Romulus:
Non est, cur illos advocem, Aemiliane. Scilicet illos media nocte dormire. Sed alligemus manum vulnerati administri mei rerum domesticarum.

It ad armarium in proscenio positum idemque aperit. In eodem stat Zeno Isaurus dorso paululum inclinato.

Romulus:
Ignosce mihi, Imperator Romae orientalis. Nescivi te dormire in armario meo parietali.

Zeno Isaurus:
O benigne dicis. Ad talia assuefactus sum, ex quo Constantinopoli profectus vitam dego inquietam.

Romulus:
Sincere me miseret tantorum laborum tuorum.

Zeno ex armario escendit, item sagulo nigro obvelatus, circumspectat stupefactus.

Zeno Isaurus:
Quid hoc? Aliusne quoque adest?

Romulus:
Ne aegre feras. Illi forte fortuna intraverunt.

Ex tabulario superiore pannum sumit.

Romulus:
Inest etiam alter homo.

Zeno Isaurus:
Sulphurides camerarius meus.

Sulphurides escendit, longurio, item sagulo nigro obvelatus, coram Romulo dorsum sollemniter inclinat. Romulus eum aspectat

Romulus:
Bonum vesperum. Quidni eum collocasti in altero armario, frater imperialis? Ubinam collocasti Phosphoridem camerarium tuum?

Zeno Isaurus:
Qui adhuc est sub lecto tuo, Romule Imperator.

Romulus:
Ne pudeat eum. Licet erepat.

Phosphorides homullus erepit e loco sub lecto sito, item sagulo nigro obvelatus. Romulus ei annuit.

Romulus:
Salvos sies!

Iterum considit et Tullio Rotundo pannum dat.

Romulus:
Alliga vulnus tuum, administer rerum domesticarum. Sanguis mihi displicet.

Dextrum armarium parietale quasi sua sponte aperitur et Spurius Titus Mamma magno cum strepitu in pavimentum decidit supinus.

Romulus:
Heus athleta quoque nondum dormit?

Spurius:
Sum fatigatus. Sum prorsus fatigatissimus.

Surgit titubans.

Romulus:
Pugionem perdidisti, Spuri Tite Mamma.

Spurius Titus Mamma perturbatus pugionem tollit et quam rapidissime abdit sub sagulum nigrum.

Spurius:
Non dormivi ex centum decem horis.

Romulus:
Si fortasse alius alio loco huius cubiculi est, rogo, ut eveniat.

Sub pulvinari sinistro erepit Mavors, quem sequitur aliqui miles, ambo sagulis nigris obvelati.

Mavors:
Ignosce, mi Imperator. Rogo colloquium officiale.

Romulus:
Quemnam tecum attulisti ad colloquium officiale habendum, mariscalce imperialis?

Mavors:
Adiutorem meum

Tum etiam sub pulvinari Imperatoris lente erepit coquus alto pileo suo albo indutus, item sagulo nigro obvelatus. Nunc primum Imperator evidenter terrore commotus est.

Romulus:
Tu quoque, mi coque?

Coquus oculis demissis se adiungit ordini eorum, qui nunc Imperatorem circumcludunt semicirculo.




Index verborum rariorum recentiorumve

Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera